

Epistola ad Philippenses*
Caput 4: Versus 8
De caetero, fratres,etc. Hactenus contra persecutores et contra pseudopraedicatores monuit. De caetero autem in conclusione, quae ad perfectionem sunt exponit.Quaecunque justa.Istud ad proximum.Sancta,in propria vita; et ut minus dicatur,quaecunque sunt amabilia,id est, amari digna, ut modestus incessus, humilis sermo et hujusmodi.Bonae famae.[AUG.]Nobis vita nostra, aliis bona fama necessaria est. Proinde quisquis a flagitiorum criminibus vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem famam, etiam in alios misericors est.